174 DE CONTAGIOSIS MORBIS saepissime noctu enascatur, Arabes Essere appellant: ita ergo se habet cholera, quae non putrescit. Quod si putrescat jam, et sub cute pustulas faciat tum vocatos €prjras, hoc est serpentes pustulas gignit: quippe stabile est Erysipelas, et urit magis, ac squammas et erustulas inducit: serpit autem Herpes vocatus modo sede priori relicta ad alias partes transferantibus sese pustulis, modo et in priori loco ma— nentibus, et vicina pustulantibus. Cujus serpiginis quum ratio— nem multum considerassem, non in aliam certe causam reducere potui, quam in putrefactionem subtilem humoris; nam quod non alia sit differentia Herpetis ab Erysipelate, quam subtilitas materiae, durum quidem videtur, quando et Herpes ille, qui ecOiöueros dicitur, crassae satis materiae est, cujus causa etiam exest, et ille etiam, qui xeyxplas vocatur: quid praeterea prohibeat, ne cholera, quae Erysipelas facit, in latus exedat, et pabuletur, si serpigo acuitatem sequitur, quando cholera illa acutissima est? quare verisimilius videtur in putrefactione qua— dam consistere, quae Herpetes facit, cholera: signum cujus est, quod sordidiores videantur semper Herpetes, quam Erysipelata item et siccioribus indigent ad curationem, quum Erysipelas in— digeat humidioribus: porro quae in putrefactione sunt, promptis— sime in vicinum infectionem consimilem transferunt, praesertim quod cutem non exurentes Herpetes in latus magis pabulantur: saepe igitur in parte prius infecta exhalat materia, quae putre— fit infectione ad vicinum communicata, saepe utraque pars pab— ulo quodam inficitur. Ergo si putrescat cholera, sit autem in superficie, tum simplex Herpes fit, qui serpit tantum, non au— tem exest, at si profundior fuerit, non serpit solum, sed etiam exest, unde non simplex fit Herpes, sed &prjs öc0röueros, hoc est depascens vocatus, atque hic a crassiori cholera fit, ille a& tenuiori. Porro si hic, qui Esthiomenus dicitur, a choler& accensa et inflammata fiat, Herpes ille fit, qui vulgo Ignis Syl— vaticus appellatur; si vero non accensa sit cholera, Esthio— meni simplices fiunt, atque hi quidem Herpetes a cholera fiunt pura: quod si non pura sit, sed mista tenui pituitae, putrescat