CAPUT XV DE DISTINCTIONE INFECTIONUM CUTANEARUM Quoniam autem infectionum, quae cutim carpunt, multae sunt species, et multa nomina, sed confusa satis, bene erit de iis cursim pauca quaedam notasse, ut cognoscamus, quo— modo inter se differant, et quae contagiosae sint, et quae non. Ergo si cholera sit, quae ad cutim propellitur, vel illic aliter clauditur, si quidem non putrescat, tum Erysipelas vocatum facit, pustulam scilicet unam, aut plures cum rubore, caloreque multo, nonnunquam et cum febre, interdum quidem in facie facta, interdum et in aliis partibus: gravior autem multo est, quae faciem carpit, nam saepe e parva pustula accidit circum— stantes partes, et faciem totam adeo inflammari, ut et oculi aperiri non possint, et labia prae tumore deformia reddantur, quod fit communicata acrimonia ad circum adjacentes partes: moderni guttam rubeam appellant. Si ergo cholera imput— rescens inflammata et accensa sit, Erysipelas hoc ferum facit, si vero inflammata non fuerit, alia Erysipelata edit, quae, e pura si sint cholera, simpliciter dicuntur Erysipelata, si vero non e pura sint cholera, sed commista, non simpliciter dicuntur, sed cum adjectione commisti humoris, vel abscessus ab humore appellati: si quidem enim sanguini sit admista, €pvcireAas gXeyuorG6es vocatur, si pituitae, ö€pvcireAas oiöQuaTQ6es, si melancholiae öpvcireAas cxwppoöes praedominante semper cholera: verum in hoc Seyrrhode si inflammata, et accensa sit cholera, pustulam illam facit, quae ö&mw»vxris vocatur, quod 172