CAPUT XIV pE LEPRA PROPRIE DICTA ET SCABIE Lepra vero ita ab antiquis vocata in duobus praecipue differt ab Elephantia, loco, et materia: quippe profundius agitur Ele— phantia, quanquam et ipsa circa summa versatur, Lepra vero in superficie magis est: materia porro Elephantiae crassior esse videtur, et exusta etiamnum magis, propter quod profundatur magis, utraque tamen ex melancholico humore fit: nihil autem prohibet et in utraque interdum conjungi aliquid salsae pituitae, unde fit, ut nec Elephantia, nec Lepra uno semper visantur modo: quod si diuturnior fiat Lepra, et traetu temporis malig— nior, tum in Elephantiam transit. Sunt autem in Lepra suae pustulae, atque interdum crebrae, caeterum sicciores, quam in Elephantia et squammantes magis, quam exedentes: pruritus quoque plurimum infestat, macies corpus tenet, et ut uno verbo dicatur, delicatior quaedam Elephantiasis Lepra est. Ori— tur autem ut plurimum primo in nobis vitio humorum, et com— plexionis, et regiminis, nihil autem prohibet et contagione ab alio concipi: contrahitur autem et a nativitate, sicuti et Ele— phantia. Psora autem, quam nostri Seabiem vocant, levior adhuc dispositio est, quam Lepra, transiens et ipsa in Lepram, sicuti Lepra in Elephantiam, quum gravior utraque fit: viden— tur autem Graeci per Psorae nomen tantum eam scabiei speciem significare, quae siccior est, et melancholiae non nihil sapit, quare contraetius psoram capiunt, quam nos scabiem. 170