168 DE CONTAGIOSIS MORBIS TTarda vero est ea contagio quoniam in humore erasso consistit. Cur autem fomitem i ipsa relinquat, Gallicus autem morbus non, quum lentore majori abundet, dubitationem habet: dlcendum seminaria in Gallico morbo propter lentorem et frlgldltatem sta— tim coagulari, et aut non agglutinari in fomite, aut, si agglutm- antur, non inficere alium frlglda et coagulata existentia, nisi valde calefiant propter quod visi quidam sunt, qui e hntels, ubi dormierant Gallico morbo sordidissime exulcerato affecti, con— ceperint infectionem: caeterum fomitem non relinquit ut plurl- mum ea contages: quae autem in Elephantiasunt seminaria, calidiora multo existunt, utpote in adustione quadam constituta, propter quod non coagulantur lentorem autem habent tantum, quantus sufficit, ut in fomite agglutinetur. Fit porro Elephant1as1s aliquando quidem per se in aliquibus, et primo, in quibus melancholicus est sanguis, et multus, et unectuosus, et cutis densior: quandoque ab alio con01p1tur in quibus non necesse est sangumem esse per se male affectum, sed male afficitur a seminariis contagionis, corrumpentibus erassam et siccam sanguinis partem, ad quam habent analogiam. Atque ita se habet Elephantiasis passio, quae vulgo Lepra dicitur.