166 ' DE CONTAGIOSIS MORBIS quod et porcorum carnes maxime aptae sunt ad Elephantias inducendas, ex iis enim multus fit sanguis exuri idoneus. Quod vero Galenus scribit, non est quod regiones comparet nisi in victu, cujus causa Aegyptus familiarem habet eam labem, Germani vero, et Scythae minus ex hac causa, Scythae autem minime propter lactis usum: qui vero in ealidis regionibus degunt, crassum quidem et ipsi sanguinem habent, et densam cutem, sed alia de causa, quare et ipsis maxime exuritur sub eute sanguis, et putrescit: mediis autem in regionibus tempe— ratior est sanguis, et bene transpirabilis caro: Mulieres vero, et Eunuchi, qui mulieribus similes sunt, propter frigiditatem sanguinis et aquositatem minus eo tenentur morbo. Dolores vero non excitat Elephantia, nec convulsiones, uti in Gallico morbo spectantur, quoniam in sicco magis consistit, et materia, si qua est, non residet circa nervos et lacertos, sed circa summa consistit magis, propter quod nec febrem facit. Quaerat autem fortasse quis, cur furorem non faciat haec pas— sio, nec amentiam, quum in melancholia exusta consistat: causam inde esse censendum est, quod in furore, et amentia exustio praecipue circa cor et cerebrum versatur, in Elephantia autem eirca cutim magis: quod si sanguis forte et introrsum uratur, non ita tamen exuritur, ut furorem faciat, natura semper ad summa pellente, quod vitiatur. Tument autem membra, quo— niam materia multa sub eute collecta calefit non transpirans, et coextenditur: porro et nutrimentum in iis locis non plane concoctum, sed vitiocsum in tumorem concrescit. Pruritus vero fit propter acrimoniam adustionis, propter pruritum autem tentigo circa genitalia, ad quod non parum facit natura melan— choliae, quae spirituosa maxime est, ut Aristoteles docet. A facie vero id malum incipit, quoniam exhalatio omnis facillime sursum fertur praesertim ad faciem, ad quam venulae multae terminantur, quae et spongiosa est, unde et aliae multae infectiones faciem praecipue tentant, ut Ionthi, et id genus.