164 DE CONTAGIOSIS MORBIS bus, quanquam per civitates domus, quae Hospitalia vocantur, et suppellectiles sumptibus publicis paratae structaeque videan— tur Elephantiacis suscipiendis: verum, quos ego haectenus vidi, nemo quidem, aut pauci e susceptis Elephantiaci mihi visi sunt, sed leprosi solum, aut impetigine quadam fera detenti. Atque haec fere signa sunt, quae in Elephantia videri solent. Ex quibus unusquisque videre potest longe alium esse morbum, qui Gallicus appellatur, qui non in melancholico humore sedem habet, sed in phlegmate sordido, qui non fomite afficit, non anhelitu, in quo tentigo in Venerem omnis abest, dolores autem vel acerbissimi adsunt. Quoniam autem et hic contagiosus est morbus, manifestum est includere ipsum seminaria contagionis, sicuti et alios: eorum vero analogia non ad mucosam et sordi— dam pituitam est, quemadmodum vocati Gallici, sed ad humo— rem melancholicum magis, quod pustulae ipsae maxime mon— strant, durae, siccae, purpureae, tum et cutis durities, et inaequa— litas, quod et omnes quoque, qui eo de morbo scripsere, attes— tantur, ut dictum est. Elephantiosos, inquit Galenus, eodem modo curabis, sicuti et Cancrum, ex eadem enim materia sunt: in libello De Tumoribus, Passio est Elephas propriam habens generationem in melancholico sanguine, traetu vero temporis nigra cholera fit: ea de causa pustulae sicciores sunt, ulcera vero minus mucosa, habent tamen sorditiem suam, quoniam putrefactio omnis per se sordida est: viros autem magis, quam mulieres, tangit haec contagio, quod melancholici sanguinis plus habent viri. Sed cur frigidae regiones, et Germani, et Scythae magis ea tenentur, quam Itali, et Graeci, humidiores existentes? causa est (ut mihi videtur) quod ii sanguine multo abundant, et eo quidem pingui, et unctuoso, quare multa in eo exhalatio fit, quae cum ad cutim pervenit, ob densitatem ejus, et frigiditatem regionis, non evaporat tota, sed solum, quod tenuius est, crassius vero sub cute coit atque illic exuritur, quod facile fit propter unctuositatem: unde non transpirans putrescit, et labem hanc gignit, cujus seminaria analogiam habent ad partes sanguinis crassiores, et melancholicas, unctuosas; propter