162 DE CONTAGIOSIS MORBIS nigra. / Cutis deinde varia fit colore, duritia, asperitate, attenua« tione, quippe alibi livida fit, alibi alba, alibi in atro ruffa, dura hie, illice lenior, alicubi aspera, et squammosa, alicubi crassa, et veluti corium igne induratum. Pustulae simul per totum cor— pus enascuntur durae, et, ut plurimum, purpurascentes, quae traectu temporis exulcerantur, et pus emittunt, verum non mul— tum, ac siccius, quam in Syphilide. Circum tumescunt vicina membra, et alia contrahuntur, alia extenduntur: propter quod multis excavatur nasus, os utrinque contrahitur versus aures, oculi rotundantur, et similes satyris (qui pinguntur) fiunt, unde et Satyriasis etiam is morbus appellari consuevit, quanquam sunt, qui Satyriasim dictum putent propter tentiginem nimiam vene— ris, quae eo in morbo contingit: tument deinde digiti in pedi— bus ac manibus, ac pedes similes fiunt Elephantum pedibus, unde quidam volunt esse Elephantiasim appellatum, quanquam Archigenes a magnitudine morbi ita vocatum dicat. Ad haec autem et venulae, quae sub lingua sunt, ceu varicosae fiunt, pruritus adest, et cum eo tentigo veneris vehemens: foetent mox, et tolerari jam non possunt, et multis alba per totum fit cutis, quae insanabilis habetur. Contagiosus porro est morbus non contactu solo, sed et fomite, et anhelitu etiam, quanquam tarde irrepat, et sese propaget: in viros autem grassatur magis, quam in mulieres: quin et eunuchi paucissimi visi sunt eo malo correpti, propter quod et nonnullos legimus sese castravisse ne eo tentarentur. Nationum vero aliae familiarem habent, ut Aegyptus, et Judaea, aliae vix novere: simpliciter autem extremae calidae, et frigidae regiones eam labem sentiunt magis, quam mediae, ut Aetius authoritate Archigenis refert, propter quod Germani, et Scythae, et Aegyptii, et Arabes maxime illi obnoxii sunt (quanquam Galenus contradicere videtur Archigeni, qui Germanos, et Scythas carere hoc morbo dicit), Itali vero et Graeci minus: et certe semper apud nos visus raro fuit is mor—