160 DE CONTAGIOSIS MORBIS melius conversa. Manifestum igitur esse potest leviorem multo esse Lepram apud antiquos, quam Elephantiam: quod autem et Elephantia ea proprie sit, quae vulgo Lepra dicitur, ex his manifestum simul fiet. Nam, ut primum a nostris incipiamus, Plinius libro xXxvyI, novos quosdam ponit morbos Elephantiasim, et Lichenas, quos sine dolore ullo, sine vitae periculo contigisse scribit. Diximus, inquit, Elephantiasim ante Pompeii Magni aetatem non accidisse in Italia, et ipsam a facie saepius incipientem in nare prima, veluti lenticula, mox invalescente' per totum corpus maculosa et variis coloribus, et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura? ceu scabie aspera, ad postremum vero auges— cente? intumescentibus digitis in pedibus manibusque. Aegypto* peculiare hoc malum, et, quum in Reges incidisset, populis funebre, quippe in balneis? solia sanguine temperabant* ad medi— candum' eam. Quis non videt per haec non Gallicum morbum significari, qui dolores vel ingentes afferat, sed vocatam vulgo Lepram, quae sine dolore accidit, quae a nare incipit, ut et Paulus, et Avicenna, et alii recentiores tradunt, quam Aegypto familiarem omnes dicunt, et ipse praesertim Galenus, quam demum unam humano leniri sanguine consuevisse libri omnes pleni sunt. Arabes vero per Elephantiam non plane id intelli— gunt, quod Graeci et Latini, sed tumorem quendam pedum ex humore melancholico, ceu e varicum genere, quasi speciem eam Leprae intelligant, in qua pedes more Elephantum tument: per Lepram autem id accipiunt, quod et vulgo Lepra dicitur, a Graecis Elephantia; notae autem Elephantiae, et accidentia haec sunt. Oritur primo sine dolore ullo, sine febre, ac delitet ipsa quoque certo tempore priusquam se prodat: mox prima ut plurimum indicia dat a nare oborta, parva veluti lenticula sub— : Pliny: increscente. ^ dura alibi. $ nigrescente et ad ossa carnes adprimente. 1 Aegypti. s balineis. 6 temperabantur humano sanguine. ? medicinam eam.