CAPUT XIII DE ELEPHANTIA, Non esse autem Gallicum vocatum morbum eum, qui Ele— phantia vel Elephantiasis interdum, et Elephas a Graecis appel— latur, sufficere quidem ad ostendendum ea possent, quae Leo— nicenus vir tantus seripserat: veruntamen, si et nunc quoque pauca quaedam eadem de re adjiciantur, non inutile fuerit (ut promisimus), quando posteriorum quidam plus aequo obstinati scriptis mandavere eundem esse morbum Elephantiam et mor— bum Gallicum, atque eisdem etiam remediis curari oportere: quod autem eos praecipue decepit, id fuit, quod videntes ipsi antiquos seorsum de Lepra scribere, et seorsum de Elephantia, tum existimantes per Leprae nomen ab iis intelligi illud, quod vulgo Lepram vocamus, nesciverunt, quidnam esset Elephantia, nisi morbus hic, qui mox Gallicus est appellatus. Sed certe haec monstrant antiquorum scripta parum fuisse considerata ab ob— stinatioribus hisce hominibus; neque enim ita est (uti ipsi putant) per Lepram &a Graecis eum morbum intelligi, qui vulgo Lepra dicitur, sed aliam quandam longe leviorem dispositionem, de qua simul cum Psora hoc est Scabie agunt, quae via quaedam est ad Elephantiam, quae proprie passio illa est, quam non solum vulgus, sed et recentes medici tum Latini, tum Arabes Lepram vocant. Paulus de Lepra agens una cum Psora, horum, inquit, morborum uterque summae cutis asperitas est, eum pru— ritu et corporis attenuatione, ex melancholico humore ortum habens. / Galenus in libello de Tumoribus: Sunt autem Psora et Lepra melancholicae passiones solius cutis, quae si in venis et carne invalescant, Cancer nominatur, et Elephas: item quosdam dicit: ex Elephantiosis factos fuisse leprosos, aegritudine in 158