156 £ ^ DE CONTAGIOSIS MORBIS decidunt pili materia quadam alba mucilaginosa coextenta ad radices eorum, nam vidimus quosdam, quibus barba deciderat, consimilem quendam sub eute coextentum humorem habuisse: . quod facillime potest nunc evenire in evaporatione, et secre— tione, quae fit ab ea materia jam pene vitrea coagulatis vapori— bus, ubi ad pilorum radices pervenere: quocunque igitur modo id fiat, existimandum est senium jam hujus morbi inecoepisse, nec longe post futurum, ut ne per contagem quidem se propaget, quoniam materia in dies frigidior fit, et terrestrior, in qua et seminaria tum pauciora, tum et debiliora in dies gignuntur; propter quod nec tam facile concipitur nunc ea contagio, uti prius solebat: quare et tandem fiet, ut nec sese possit propagare, sed desinat, reversura mox, quum eadem principia, et eaedem ceausae revertentur. Est autem certis regionibus familiaris contages, ut in Hispana vocata insula, et vicinis aliis, quoniam (ut diximus) ea dispositio, quam ad nos temporis longitudo attulit, illic connaturalis viget huic morbo gignendo, quem— admodum Elephantiae Aegyptus Judaeaque familiaritatem quandam habent. Quae igitur principia et causae fuerint novae hujus contagionis, et quo consistat, et quam habeat analogiam, et quae sint ejus accidentia, et notae, per haec haetenus determinatum sit.