154 DE CONTAGIOSIS MORBIS lumine solis excitus, quamobrem fovebat quodammodo ea membra, et ventositates exsolvebat, quae lacertos et nervos extendebant, et vellicabant, ac simul et materiam concoque— bat: noctu vero introrsum recurrere calor solet, et membra ea deserere, ad quae per diem demandatur a natura: qua de causa dolores tum excitabantur, et distentiones majores accresce— bant destituta materia a calore fovente, et dissolvente vento— sitates. Annis vero labentibus mutatio quaedam ejus morbi facta est, quoniam dispositio prima, quae in aere fuerat, jam cessa— verat, nec morbus aliam sui propagationem habebat, quam e contagione unius ad alterum, propter quod perseverabat: omnis autem contagio quanto magis abest a principio et prima origine, tanto siccior fit et terrestrior propter adustionem, quae con— tinenter conjungitur: qua de causa primi temporis contagiones quasi ortui et principio propinquae, sordidiores pinguioresque visebantur, et pustularum plurium, minorum vero dolorum: quae vero annis post sequentibus contigere, utpote adustae et crassae magis, pauciores quidem pustulas majores autem dolores dedere, nam et a principio, ubi plus erat pustularum, illic minus erat dolorum, ubi minus pustularum, plus dolorum cerneba— tur. Porro et annis hisce ultimis, quasi in senio existente con— tage, et materia faecta crassissima, major adhuc mutatio facta est, nam gummositates multae apparent, pustulae autem paucis— simae, et illae sicciores, dolores autem fere nulli, aut longe minores, quod materia propter crassitiem facillime concrescat in gummositates, extra autem non facile propellatur ad cutim, vel resideat circa lacertos: quod siquid tamen ad cutim pervenit, id tenue quoddam phlegma est, quod salsedinem quandam acquisivit ex adustione, quare ad radices pilorum latum pabulum eorum absumit, unde et ipsi mox cadunt, sicuti in porrigine, Alopecia, et Achoribus siccis accidit. Fortasse autem et idem fit in hoc morbo nunc, quod et in Alphis accidit, in quibus