152 DE CONTAGIOSIS MORBIS sissima vero circa partes quasdam coagulabatur, et in gum— mositates concrescebat. Non erat autem prompta contages, ut exciperetur, propter lentorem, in quo sepulta erant seminaria, sed indigebat con— calefactione quadam corporum, sic enim quodammodo actu fiebant seminaria, et alteri agglutinari poterant, et se ex analogo sibi pabulo propagare, quod non calefaecta facere quidem non poterant, quasi coagulata. Propter eandem causam et diu latebat contages intra corpus antequam sese manifeste ostenderet, quoniam segniter serperet propter frigiditatem et crassitiem materiae, mox tamen exede— bat, et solida etiam carpebat propter acuitatem seminariorum in densa materia, quum actu fiebant, et putrefactio procede— bat. Apparebant autem primum ulcuscula circa pudenda, quoniam inde prima origo contagionis initium capiebat in majori parte ex coitu: erant autem et male morigerata ea ulcera, tum quod locus ille per se satis putidus est, tum, quia seminariis hinc inde dispersis jam fiebat ut parte una sanescente propter remedia, alia regerminaret. At pustulae ut plurimum a cal— varia occipiebant, partim quidem, quia pars illa propter sordi— tiem et crassitiem humoris, ex quo nutritur, quodammodo analoga est ad contagem, partim quod eius evaporatio sursum fertur, in omni autem putrefactione evaporatio plurima fit. Quibus autem pustulae aderant multae, minus dolorum accede— bat, quod materia multa excerneretur, ac simul signum id esset materiam esse subtiliorem: contra vero, quibus crassior erat, dolores quidem multi insurgebant, ac pustulae pauciores: materia vero, quae dolores dabat, non erat in juncturis ipsis infixa, quod crassior esset, quam ut penetrare in juncturas posset, quare super nervis et lacertis maxime residebat: affligebat autem noctu magis, et sole condente se, quoniam interdiu calor natura— lis solet exteriora petere, ad ea quae moveri solent membra demandatus a natura ad vigiliae opera exercenda, nec non a