150 DE CONTAGIOSIS MORBIS et, quum aeccidit, magna semper apportare consuevit, tum quod ea sidera potentissima sunt, tum quod unio illa diu perdurat propter motus tarditatem, preaesertim Saturni, et Jovis: quam conjunctionem videntes Astrologi novas magnasque aegritu— dines portendi praedixere: si quid igitur probabiliter dici potest de principio tantae contagionis, ita certe existimandum est. Ergo facto eo siderum conventu ingentem vaporum tractionem fuisse factam credendum est, qui commisti aeri, diversimodeque agitati tandem sordidam putrefactionem intulerint, a qua seminaria illa in nos importata fuere, quae ad sordidos et mucosos humores, quale est phlegma crassum et mucosum, haberent analogiam: unde tandem contagio illa enata est, quae mox tot mortalium, tot regiones male affecit, partim quidem aere ipso principia et seminaria immittente, partim de uno in alium con— tagione pertranseunte: ac de origine morbi et principiis ejus ita traditum sit. Quod vero et materia ejus, ad quam ea principia habuerunt analogiam, sit phlegma sordidum et erassum, ut diximus, mani— festissimum esse potest: si enim pustulas inspiciamus, illae omnes pingues, mucore inecredibili manantes fuere: si vero gummositates, et illae concreto phlegmate constabant: quod si et ad dolores ipsos lacertorum, et illi quidem idem ostendent, erant enim diuturni, extensivi, noctu affligentes: factis item dissectionibus lentor quidam per nervos et lacertos coextentus cernebatur: quare nemini dubium esse debet materiam ejus contagionis esse mucosum phlegma et sordidum. Videntur autem pustulae ex minus crassa materia originem habuisse, gummositates ex crassissima, dolores vero ex media quadam: quippe serpente contage per massam sanguinis, et pabulum sibi faciente in phlegmate, pars quidem, quae minus crassa, minus— que segnis erat, extra pellebatur ad cutim, atque illic sensim concrescebat in pustulas, quae vero crassior aliquanto fuerat, et minus apta usque ad cutim expelli, residebat circa nervos et lacertos, ubi coextenta dolores acerbissimos excitabat, cras—