148 DE CONTAGIOSIS MORBIS Quoniam igitur analogiae suae sunt in contagiosis, et princi— pia oportet esse analoga (ut dictum est) ad ea, quae affectum recipiunt, manifestum est principia hujus contagionis ad phlegma crassum, et sordidum analogiam habuisse; si enim ad pustulas respiciamus, quae eo in morbo apparuere, si ad gummositates, si ad lacertorum dolores, ubique quidem videbimus non nisi mu— corem et sorditiem, et demum phlegma lentum, mucilagineum, crassum: quare et seminaria, a quibus contagio per se omnis dependet, talia quoque suo modo fuisse censendum est; quo— circa et aerem, unde origo fuit morbi, dispositionem ejusmodi contraxisse; cujus seminaria lenta quoque et phlegmati con— simili analoga essent, et in eo aliorum rursus seminariorum productiva, talium qualia et prima fuere. Quoniam autem ero— dit atque exest contagio haec, oportet et seminaria illius acria esse, quamquam in lentore multo obsepta sepultaque. Taliæ igitur principia habuisse infectionem hanc putandum est, atque in aere sordidam quandam obrepsisse putrefactionem, quae mox ad crassum et sordidum phlegma in nobis habuisset analogiam: quo autem pacto, et quibus de causis in aere ejusmodi dispo— sitio facta fuerit, difficile quidem est certo scire: si quid tamen rationabiliter conjici potest, hoc certe erit. Quaecunque enim causa et principium id fecerit, oportet illud ex iis esse, quae raro eveniunt, siquidem et dispositio illa in aere, quae raro visam contagem hanc peperit, ex iis est, quae raro contingunt: quoniam igitur (ut supra diximus) quae hic sunt, maxime a su— perioribus, caelo scilicet, et sideribus alterantur, et variis affi— ciuntur modis, nihil aliud esse posse videtur, quod in tot regiones per tantum spatii potuerit aerem tam male afficere, nisi caeli et siderum constitutiones, et eae quidem, quae et raro accidunt, et magna, quum accidunt, possint efficere: supra autem mon— stratum est tum magna et portentosa posse huc sidera inducere, quum plura eorum in unum coeunt, ac talem certe coitum et conventum siderum vidit tempestas nostra trium superiorum, Saturni, Jovis, et Martis, qui conventus et raro accidere solet,