146 DE CONTAGIOSIS MORBIS quemadmodum et praeteritis aetatibus visum a majoribus nos— tris fuisse credendum est, de quo non pauca indicia etiamnum sunt. Tonsor quidam amicus noster libellum habebat experimen— torum quorundam antiquum satis, inter quae unum inter alia seriptum erat, cui titulus erat, ad scabiem crassam, quae cum doloribus juncturarum accidit: is ergo, quum primum recentis— simus esset morbus, memor medicaminis consuluit medicos quosdam, num uti eo medicamento deberet in nova illa conta— gione, quam per scabiem crassam significari existimabat: medici autem inspecto medicamine acriter prohibuere, quod ex argento vivo constaret et sulphure: felix, nisi medicos illos consuluisset, incredibili quaestu dives futurus: paruit autem, nec ausus est experiri medicamen: quod demum expertus atque optimum agnoscens valde indoluit, quod sero usus eo fuisset, quaestu jam per alios sibi abrepto; ex quo videre profecto possumus aliis etiam aetatibus visum eum morbum fuisse. Sunt, qui putent, et Avicennam illum significasse capite de olibano, quum dixit Thus valere dolori composito illitum ex aceto et oleo. Et est dolor, inquit, cum quo proveniunt in corpore sicut verrucae cum deambulatione sicut formicae: sed certe hoc nihil est, quoniam Avicenna illic transfert, quod Dioscorides scribit de Thure, quum dicit: Formicantes verrucas inter initia, impetiginesque ex aceto et pice illitum tollit, per quae Myr— mecia intelligit. Ut ergo ad propositum revertamur, inter novos morbos, et eos, qui raro in lucem veniunt, collocandus est morbus Gallicus: quare, et causas illius ac principia oportet ex iis esse, quae raro et ipsa contingant: esse autem talia, ut communia sint non solum multis mortalium, sed et regionibus multis: quod certe in nullam aliam causam referri potest, quam in aeris constitutionem: qualis autem ea fuerit, et ex quibus principiis exorta, nunc est inquirendum.