144 DE CONTAGIOSIS MORBIS nos fuisse, quem Hispanae navigationes adinvenere, ubi ea labes plurimum viget, cujus signum id afferunt, quod tum et morbus hic apud nos primum apparuit, quum et navigatio illa facta fuit, et commercia habita illius gentis propter quod et primum apud Hispanos visus fuit: quare totam labem hanc consistere putant in contagione unius ad alium. Sed profecto, tametsi maxima mortalium pars e contagione morbum hunc contraxit, observatum est tamen innumeros alios sine ulla con— tagione per se infectionem eam perpessos fuisse: impossibile praeterea fuisset tam parvo tempore contagionem, quae per se segnis est, nec concipitur facile, tantum terrarum peragrasse ab una classe ad Hispanos primum delatam, quando constat aut eodem tempore, aut fere eodem et in Hispania, et Gallia, et Italia, et Germania, et tota fere Scythia visam fuisse. Adde quod praedixisse illam astronomos certis ante annis non parvum indicium est aliud subesse illi principium, quam simplicem contagionem. Primum igitur illud mirum videri non debet novos atque insolitos morbos certis temporibus apparere, non quidem delatos ab una regione ad aliam, sed suis causis exor— tos: anno 1482 pleuretidis genus quoddam erupit, quod totam fere Italiam affecit: nostris vero temporibus illae prius non visae in Italia febres apparuere, quas lenticulas vocant, de qui— bus supra egimus: vidimus et annis superioribus lippitudinem contagiosam quasdam civitates invasisse: vidimus et pestem illam solis bobus communem, de qua supra meminimus: quam ob rem nec mirum esse debet, si et Gallicus morbus non prius cognitus in nostro orbe per multa secula, nunc primum eruperit: venient et aegritudines aliae novae inusitataeque, quum tempus feret, sicuti et Mentagra apud antiquos, quae postea amplius nunquam visa est: hic idem morbus interibit, et extinguetur, mox etiam et nepotibus nostris rursus videndus renascetur,