CAPUT XII DE CAUSIS Igitur, quum primum tam novus apparuisset morbus, magna statim inter medicos oborta controversia fuit, aliis contenden«— tibus nullam ab antiquis factam de eo mentionem fuisse, aliis contra fuisse factam, his quidem Elephantiam existimantibus, illis vocatum ab Arabibus Safati, aliis Lichenas. Primus Nico— laus Leonicenus, vir doctissimus et gravis eam difficultatem sustulit, aperte monstrans nullum horum esse, sed prorsus apud antiquos innominatum fuisse morbum: quanquam posteriores quidam obstinate quidem magis, quam rationabiliter, tanto viro non plane assensere, Elephantiasim omnino asserentes esse: de quo mox pauca quaedam et nos dicemus. Caeterum quicunque haetenus de eo morbo scripsere, alii quidem, quid non esset, magis dixisse videntur, quam quid esset: alii eam rationem quaesivisse magis, quae circa formam versatur, quod esset aegritudo partim in compositione, partim in complexione, et unitate, et id genus; materiam vero, et principia, quae magis fuerant perquirenda, reliquere: alii materiam quidem attigere, principia vero, et rationem eam, quae e contagione dependet, non, ut par erat, sunt prosecuti. Nos vero in iis lusibus, quos ad Petrum Bembum nunc Cardinalem scripsimus, quo forte tempore a pestilentia rus pulsi multum otii nacti essemus, de his omnibus quaedam certe attigimus, verum quantum Poetica concedere potuit: quae quum non admittat omnia, multa qui— dem praetermitti a nobis necesse fuit pro toto negotio, quae si nunc prosequamur, operae pretium facturos esse nos existi— mamus. Quod igitur ad primam morbi originem attinet, arbitrati sunt aliqui contagionem hanc e novo illo mundo delatam ad 142