138 DE CONTAGIOSIS MORBIS et cruribus accidebat, qui interdum ulcerabatur, interdum inte— ger usque ad mortem perseverabat. Praeter praedicta omnia quasi parva illa forent, ingentes lacer— torum dolores accedebant, saepe cum ipsis pustulis, interdum ante, nonnunquam post, et ipsi quidem diuturni, quibus nihil erudelius aderat, affligebant praecipue noctu, dolor autem non proprie in juncturis inerat, sed circa lacertos ipsos et nervos. Verum quibusdam nihilominus sine dolore ullo oriebantur pus— tulae, quibusdam sine pustulis dolores, major pars utrisque affligebatur. Interea languebant membra omnia, macies corpus detinebat, nullum aderat desiderium cibi, nullus somnus, sed moeror, et iracundia assidua, et amor decubitus, facies et crura turgebant: quandoque et febricula quaedam concomitabatur, sed raro; dolebat quibusdam caput, dolor is erat diuturnus, et nullis medicaminibus parens: sanguis, si hauriebatur, insincerus, mucosusque spectabatur: urina crassior, pinguis, divulsa, et subrubens, quo solo signo, quum non adesset febris, multos praenovimus eo teneri morbo; egestiones aegre reddebantur, et illae mucosae, siccae: his ergo notis tenebantur, qui tum eo morbo laborabant. Loquimur autem de his, quasi de praeteritis, quoniam, tametsi nunc quoque ea contagio viget, post tamen illa prima tempora immutata videtur: abinde enim annis fere viginti coeperunt pauciores videri pustulae, gummositates vero plures, quum e contrario primis annis fuisset, factae item fuere pustulae (si quae apparebant) sicciores, ac dolores (si qui accedebant) cuivis' sunt acerbiores. Porro et annis labentibus, annis jam fere sex in quibus nunc sumus, magna rursus mutatio facta est ejus morbi: quippe quum in valde paucis pustulae jam visantur, et dolores fere nulli, aut multo leviores, gummositates vero multae, et, quod mirum omnibus visum est, capillorum, et reliquorum pilo— rum casus homines fere ridiculos facit, aliis sine barba, aliis sine 'First ed. cwis (sic), ed. of 1555 cwivis; 1550, 1554 cwius; Meu— nier, eujus (sic).