136 DE CONTAGIOSIS MORBIS infantes nonnulli fuere, qui e suctu lactis a matre, aut nutrice infecta consimiliter affecti sint. Fomitem autem non relinquebat ea contagio, aut non nisi maxima quadam occasione, neque ad distans etiam sese propagabat: sed neque statim manifestabatur, verum certo tempore delitescebat, interdum quidem per men— sem, interdum per duos, saepe et per quatuor menses. Inter— ea tamen signa nonnulla aderant conceptae labis, animum tris— titia quaedam detinebat, corpus lassitudo, pallor faciem, tandem, quod in majori parte inerat, ulcuscula quaedam circa pudenda oriebantur, iis non dissimilia, quae solent ex fatigatione contin— gere, quam cariem vocant, sed natura longe impar nam haec et emori contumax erat, et victa una parte alia regerminabat immortali propagine: post haec, crustosae quaedam pustulae per cutem erumpebant, in quibusdam quidem a calvaria incipientes (quod ut plurimum erat) in quibusdam in aliis locis: parvae pri— mum eae apparebant, mox augebantur paulatim ad magnitu— dinem cooperculi glandis, et similitudinem etiam, iis non absi— miles, quae in pueris Achores vocantur: differentiae earum multae visebantur, quibusdam parvae, et sicciores, quibusdam majores, et pinguiores, nonnullis lividae, aliis exalbidae leviter pallentes, aliis duriores, et subrubentes: omnes autem paucis post diebus aperiebantur, ac mucore quodam mucilaginea foe— tido manabant, nec dici potest, quantus ille mucor perpetuo . efflueret, quanta sordities: exulceratae deinde exedebant more eorum ulcerum, quae phagedenica appellantur, atque interdum non solas carnes, sed et ossa etiam ipsa inficiebant. Quibus autem circa superiora vigebat malum, iis distillationes pravae contingebant, quae modo palatum, modo gargareonem, modo fauces et tonsillas erodebant: labia quibusdam consumpta sunt, quibusdam nasus, quibusdam oculi, aliis pudenda tota. Ad haec autem magna ex parte gummositates quaedam per membra concrescebant magna deformitate, nam saepe ovi, saepe panis magnitudinem aequabant, quibus apertis mucor sub— erat albus, mudcilagineus: tenax is callus maxime in brachiis