CAPUT XI DE SXPHILIDE MORBO, SEU GALLICO Nunc ad eas contagiones pertranseamus, quae extrinseca magis tentant, incipientes a Syphilide morbo: quippe novum et diu nostro orbe incognitum morbum inter alia admiranda& nostra tempestas vidit, qui Europam fere omnem, Asiae vero, atque Africae partem non parvam occupavit: in Italiam vero fere iis temporibus erupit, quibus Galli sub rege Carolo regnum Neapolitanum occupavere, annos circiter decem ante 1500, a quibus nomen morbo inditum fuit, Gallicus appellatus: Galli vero nominis injuriam in nos retorquentes morbum Italum vocant, Hispani Patursam,' Germani nunc Mevium nunc Galli— cum dicunt, nonnulli novo imposito nomine Pudendagram appel— lavere, quod a pudendis inciperet, sicuti et Mentagram, quod a& mento inciperet, novum morbum apud antiquos appellatum fuisse Plinius est autor: nos Syphilidem in nostris lusibus appella— vimus. Hunc autem morbum nostro orbi adeo novum, familiarissi— mum tamen certis regionibus ferunt, qui per Hispanas naviga— tiones novum mundum comperere; ubi vel plurimum abundet ea contagio, non secus illic domestica, ac apud nos scabies. Prin— 'cipio igitur, quum is apud nos apparuisset, hae fere notae con— spiciebantur in eo morbo: oriebatur in quibusdam sine ulla ab alio concepta contagione, in quibusdam (quae maxima pars erat) e contage excipiebatur, verum non ex omni contactu, neque prompte, sed tum solum, quum duo corpora contaetu mutuo plurimum incaluissent, quod praecipue in coïtu even— iebat, quo maxima mortalium pars infecta fuit: visi tamen : Meunier, wrongly, Parfusam. 134