130 DE CONTAGIOSIS MORBIS quam uti potum appetant, humida. Fortasse igitur (ut diximus in iis, quae de sympathia) phantasia quorundam memoriam exci— tat, quae pavorem solent incutere, quod et in rabie potest con— tingere, quoniam enim et spuma circa os eorum obyversatur, et corde praecipue liquescunt, ex his phantasia fit quaedam liquidi eos extinguentis, unde formido fit, quoties aut vident, aut tan— gunt, aut et audiunt offerri liquida sibi. In aegris autem phantasia fit horribilium ex parvis occasioni— bus, ut saepe ex aspectu parvarum figurarum in parietibus vide— mus aegros, et lupos, et canes, subimaginari, ac clamare, et jubere, ut inde auferantur. / An (quemadmodum diximus in sym— pathiis) quae exsiccata sunt, humida possunt appetere, et tra— here, quum forma secundum naturam per se remanet, quan— quam actu et per accidens aliter sit: at vero, quum siccitas eo usque processit, ut jam forma naturam non servet amplius, sed jam ab ea ceciderit, tum sicca illa non solum non appetunt humida, sed uti contraria abhorrent, et a se abdicant: quemad— modum accidit et in iis, qui prope mortem sunt, omnem enim et cibum et potum ita abhorrent, ut nihil molestius et horribi— lius iis offeratur quam cibus et potus quoniam membra jam privata natura sua sint; ita igitur in rabie facta exsiccatione tanta, ut jam natura propria collapsa sit, et, quae prius uti convenientia et bona recipiebat, nunc uti contraria et horri— bilia recipit, non solum potus liquidorum omnium, sed et phan— tasia abominationem parit: exsiccari autem rabie affectos mani— festum est, quum etiam et in conyvulsiones ex siccitate incidant. Cur vero et qui sub sorbo arbore jacent, rursus in rabiem ver— tantur, si alias rabidi fuere, consimilem habet latentem causam, si modo verum est, quod fama quadam circumfertur: nihil autem prohibet vapores, qui ex ea arbore continenter exhalant, styptici quidem, et, si licet dicere, melancholici, ad hominem delatos, et intus calefactos idem facere posse, quod et seminaria