128 DE CONTAGIOSIS MORBIS sanguinis: primum igitur ii more melancholicorum tristes fiunt, et solitarii: mox paulatim incalescente sanguine ad omnia indig— nabundi fiunt, cuncta incipiunt odisse, ac jam et prae iracundia mordent: oculi rubent, os spumat, ac tandem in furorem aguntur: animalium vero, quae momorderint, omnia rabiunt, et moriun— tur praeter hominem, quod idcirco fit, quia animalia propter feri— tatem, in qua cum cane conveniunt, concepta contage necessario rabiunt propter analogiam: hominis autem natura longe aliena est ab ea feritate et convenientia, propter quod nec analogiam promptam habet ad suspiciendum: unde fit, ut non omnes, qui demorsi sint, etiam rabiant, sed multi beneficio temperaturae ex se, aut non contrahunt contagem, aut superant: atque hoc ego illud esse existimo, quod Aristoteles voluit, quamquam scio esse, qui in eo textu, ubi hae de re agitur, non legendum esse praeter hominem, sed priusquam homo, volunt, quasi graeca lectio non 7X)r», sed zrpir audiri debeat, quod nullam habet neces— sitatem. Cur autem adeo reformident liquida et canes ipsi, et qui a cane demorsi sunt, unde et hydrophobi appellantur, difficultatem habet, et abditissimam rationem. Neque enim illud credendum est, quod multi dicunt, et Aetius etiam existimare videtur, idcirco ita timeri aquam, quod iis appareat sese catulos quos— dam in aqua cernere, quandoquidem nonnulli eorum, qui jam aquam coeperant formidare, interrogati numquid tale appare— ret ut viderent, nihil tale videre responderunt. Utrum igitur, quemadmodum et quibusdam aliis morbis abominatio quorun— dam sit propter indispositionem stomachi, aut linguae, ita et in rabie detentis accidat? an magis defectus et dispositio non est in stomacho, et lingua, nam et sitiunt, et quantum e lingua est, humida etiam expetunt, sed defectus potius in phantasia est? cujus signum est, quod nec videre volunt, nec tangere, quam—