126 DE CONTAGIOSIS MORBIS demum fatigati vitam miserabiliter efflant. Ferunt et si quis sub sorbo arbore jacuerit, qui alias demorsus & cane rabido fuerit, rursus in rabiem verti. De his igitur quaerendum est, quibus e causis fiant, verum non per eas rationes, quas demonstrationes appellant, sed si rationabiliter et ex communibus locuti fuerimus, satis fecisse existimari debemus. / Quoniam igitur fomite non concipitur haec contagio, nec in cute fit per contactum simplicem, sed dilace— ratione cutis indiget, existimandum est semina illius non admo— dum lenta esse, atque ea crassiora fortasse, quam ut in fora— minibus condi possint, quare non nisi sanguini agglutinari, spuma, in qua seminaria latent, illi commista: porro et, quoniam tarde serpit, par est putare analogiam ejus esse vel ad solidas partes, quales sunt nervi, et ejusmodi, vel ad crassum aliquem humorem: at constat solidorum nullum hac in labe corrumpi, quare ad crassos humores analogam esse contagionem: tales autem sunt phlegma, et melancholia: videtur autem ad melan— choliam magis ea esse analogia, quia videmus rabiosos, demum etiam furentes fieri, quemadmodum et melancholicos, deinde quia et canis, a quo primum contagio oritur, valde melancholicum animal est, et siccum: porro phlegma in humano corpore multum est comparatione melancholiae, quod et aptissimum est, ut put— rescat: quare si in ipso foret contagio haec, non tam diu lateret, ut post annum manifestaretur: at melancholia, quoniam et pau— cior est, et frigida, et sicca, et minus apta putrescere, diutius servare latentia seminaria potest. Febrem autem non excitat haec contagio nisi ad postremum, quoniam sensim fit, et quod evaporat non statim ad cor fertur sed longe post aut etiam expellitur: propagatur tamen per partem post partem ad interna, ac demum ad praecordia, quo ubi pervenit, et febrem suscitat, et septum transversum et cor ipsum convellit, ac postremo furorem et mortem affert. Maxime autem tangun— tur ea canes, quoniam, ut diximus, maxime sicci sunt, et adusti