CAPUT X DE RABIE Non minorem admirationem praebet rabies, de qua sequitur ut agamus; ea per se teneri animal nullum praeter canes Gale— nus seribit, atque ita certe conspicitur; quae vero animalium rabidi canes momorderint, rabire omnia praeter hominem Aris— toteles tradit. Quae autem hac in contagione spectantur, haec fere sunt. In primis constat non concipi eam contactu omni, non fomite, non ad distans, sed tum solum, quum e morsu canis ita dilacera— tur cutis, ut sanguis eliciatur, quasi in sanguine ipso contagio fiat per contactum dentis et spumae animalis rabientis. Serpit praeterea tam segniter, et per moras, ut rarissime ante vigesi— mam diem prodatur infectio, majori ex parte post trigesimam, multis non nisi post quatuor aut sex menses, quibusdam etiam post annum, aliqui et post quinquennium manifestari tradidere: vidi ipse puerum, qui octo post menses, ex quo demorsus fuerat, contagionem ostendit, ex qua mox periit. Interea nec febris ulla sentitur, nec ullum aliud malum, nesciente aegro, quanta pernicies lateat, quam mox tum fere percipit, quum ea ad cor pertingit, quo ubi pervenit, incredibili ceruciatu hominem affligit, cor et praecordia vellicantur, aeger nec stare, nec quiescere potest, sed more furentis huc illuc agitur, manibus corpus dila— cerat, sitit immense; sed illud maximum incommodum accedit, quod et aquam et liquida omnia adeo reformidat aeger, ut potius emori eligat quam bibere, aut ad aquam deduci, tum vero et alios ipsi mordent, spumat os, oculi torvi aspectu sunt, ac 124