122 DE CONTAGIOSIS MORBIS per contagionem indicia habere poteris, si causas diligenter investigaveris. Similes autem contagiosis et illae sunt, quae hereditariae a parentibus contrahuntur, mirum enim est quasdam familias, usque in quintam et sextam generationem omnes eadem tabis conditione perire, et quosdam eadem aetate.