120 DE CONTAGIOSIS MORBIS uitae eirca pulmonem, nondum autem affectus ipse est, tum non vocari phthisicus homo debet, sed aut dyspnoicus, aut quid tale. Quae igitur sint phthisis illius causae, quae in nobis primo fit, satis esse notum medicis arbitror; quarum nullam necesse est in ea praecedere, quae e contagione concipitur: potest enim esse, ut quis nec distillationibus detentus sit, nec venam frac— tam gerat, neque ullo ulcere circa pectus affectus fuerit, nec pleuritidem passus, nec demum ullo vitio tactus, sed optime sanus existens, ex consuetudine tamen et convictu cum phthisico, aut ex fomite labem illam contraxerit: nam mirum profecto est, quanta tenacitate, quanto tempore servetur virus illud in fomite, ita, ut vestes, quas phthisici gestavere, saepe visae sint post bien— nium attulisse contagionem: quinimo tales etiamnum fiunt et camerae, et lectuli, et tabulata, ubi phthisici periere. In fomite igitur illo non aliud putandum est relinqui, quam seminaria con— tagionis ex ea putrefaetione evaporantia, quae in phthisi fit, quo— rum mira quaedam est analogia, quando ea non ad oculos, non ad palatum, non ad aliud membrum contagiosa sunt, quam ad pulmonem: causam in universum supra monstravimus; neque enim omnia in omnia agunt, sed solum quae et agentis, et mate— riae, et applicationis rationem certam habent, atque ob id ana— loga dicuntur. Signa autem jam tabefacti pulmonis saepe oculis patent, saepe enim frustula etiam ipsius per sputum rejecta apparent: tabes— centis et flaccidi jam, non ita manifesta sunt signa, sed tamen, quum prolongari morbum vides, sputa horribilia aspectu appa— rere, foetere, ac saniem repraesentare, quum et genae roseae fiunt, tum certo scire potes tabescere iam pulmonem, praeser— tim si e contagione concepta fuerit phthisis: conceptae autem