CAPUT IX DE PHTHISI CONTAGIOSA Qui de phthisi hactenus tractavere, videntur quidem de ea egisse magis quatenus primo in nobis fit, et originem habet aut ex defluxionibus, quae ad pulmones feruntur, aut e fraeturis quarundam venarum, aut sanie derelicta, vel e pleuritide, vel peripneumonia, et similibus: de ea vero, quae ex contagione concipitur, nulla quidem, aut quam paucissima tradidere. Nos vero eam quae in nobis primo fit, non negligentes, ac suppo— nentes magis, nunc maxime de ea agemus, quae in contagione versatur, quod institutum est nostrum (constat enim et conta— gione concipi), et propriam quandam animadversionem expos— cere demonstrabimus. Nostri tabem vocant, quod vocabulum, sicut et apud Graecos phthisis, interdum communius est pro consumptione corporis, quaecunque sit, interdum proprie magis, quum pulmonis vitio per se contingit: quod rursus dupliciter solet evenire, quandoque quidem ex ulcere in pulmone habito, unde sanies vera emanat, quandoque non ex vero ulcere, nec vera sanie, sed magis in saniem quandam conversis pituitis, quae illue descendere. Verum et illam quoque possumus phthisim satis proprie appel— lare, quae corruptis putrefaectisque pituitis ita pulmonem affecit, ut, si non ulceratus est, at flaecidus tamen et putridus jam red— datur: quippe faectis dissectionibus quorundam vidimus inter— dum partem pulmonis sinceram, et nullatenus vitiatam, partem nondum exacte putridam, nondumque ulceratam, sed tamen flaccidam, mollemque, atque in marcorem tendentem, quan— doque et totum pulmonem talem vidimus: quare, quum jam "marcor ille in pulmonem serpit, phthisicum appellare merito hominem possumus: quum vero simpliciter corrumpuntur pit— 118