116 DE CONTAGIOSIS MORBIS interdum admirationem non parvam praebet, quod enim aut conturbatae, aut et albidae videantur, nemo itidem miratur. Causam aliqui dicunt idcirco esse, quod similes sanis videantur, quod corruptio et putrefactio circa spiritualia versatur, quare nihil impedire, ne et hepar, et renes officiis propriis fungantur, propter quod urinae concoctione quadam non carent: sed certe, si febris est totius passio, mirum est spiritualia laborare, virtutes omnes exsolvi, hepar tamen et renes, quasi sana sint membra, concoctiones debitas facere. Fortasse igitur illud potius existi— mandum est, quod existente urina crassa et plena saepe accidit, ut deficiente jam virtute, et non potente crassiores illas partes expellere, percoletur quodammodo urina, et ubi primum crassa admodum fuerat, incipiat jam crassa minus descendere, deinde et minus adhuc crassa, donec perveniat ad mediocrem quandam consistentiam, in qua nubeculae quaedam pendeant; propter quod sanis assimilatur, non est autem vere sana, sed apparet, quod saepe non solum in pestiferis febribus, sed et in aliis videtur, quum prope mors est, et virtus jam non potest crassas urinae partes expellere: quae res inexpertos quosdam medicos saepe fefellit, incipientes bene sperare ex ea urinae mutatione. Fiunt autem abscessus magis, quam maculae, in hac febre, quoniam furens magis, ac turgens materia illius est: furit autem introrsum magis et circa principalia membra, hepar, cor, et cerebrum, omnis autem furens humor irritat plurimum, et cogit .expelli, quare a partibus, quae introrsum sunt, motus fit praeci— pue ad emunectoria principalium membrorum: movetur autem non solum materia furens, sed et quae illi commista est, propter quod abscessus maxime fiunt, et non maculae: contingit tamen et illas quandoque simul fieri expulsa tenui materia quadam circa cutem, praesertim ubi in sanguine infectio fit: ita igitur se habent, quae contagiosae vocantur febres. Nunc ad alios morbos pertranseamus, qui et ipsi in contagione consistunt.