114 DE CONTAGIOSIS MORBIS mox febris in nobis primo pestilens fit, et ab uno in alium trans— mittitur: aliae et in nobis primo fiunt non vitio aeris, sed alio— rum ut ciborum, et universaliter vitio eorum quae pravas putre— factiones facere consuevere. Quoniam igitur celerrime suscipitur haec contagio existi— mandum est acutissima et subtilissima esse earum febrium seminaria, et analogiam praecipue habere aut ad spiritus, et spiritualia, aut ad biliosos humores: qua de causa nonnullae interficiunt paucis horis, quae scilicet ad spiritus, et spiritualia, analoga sunt, et antipathiam habent non solum materialem, sed et spiritualem: nonnullae serius necant, perdunt autem vel omnes, vel majorem partem: omnes quidem, quae ad spiritus, et ad cor habent antipathiam utramque, maxime autem ab aere pendent, et per anhelitum attrahuntur: majorem partem, quae in humoribus sedem habent biliosis, aut sanguine exusto, aut etiam puro, propter quae et vigiliae magis adsunt in his febri— bus, quam in aliis: quae tamen in sanguine fiunt (praesertim si pituita abundet) conjunctum vigiliis somnum afferunt. . Caete— rum mites et hae videntur, quanquam ingens sit aegritudo: caus&a eadem quae in aliis, quod profunda est putrefaectio, et sordida, in qua acrimonia non plane percipitur, tum quod obtunditur a multo humido, quod evaporat, cujus signum est lenta esse seminaria et fomitem relinquere, tum quod sensus hebetes per se sunt: quod si nonnullae ardentissimae videntur per initia, hoc ideirco accidit, quod nondum putrefactio profunda est, sed febres illae in nobis primo incipiunt tales quales aliae, quae contagiosae non sunt, cholericae autem ut plurimum, mox pro— funda fit putrefactio, et contagiosa ac lenior incipit febris videri. Pulsus propter praedictam in aliis causam rariores et humi— liores videntur, quod natura non audet venas tollere, ne aditum veneno aperiat. Quod autem urinae similes sanis appareant