CAPUT VIII DE VERE PESTIFERIS FEBRIBUS Quae vero pestiferae propriae dicuntur febres, partim quidem cum his conveniunt, partim differunt: conveniunt quidem natur&æ quadam communi, quod contagiosae omnes sunt, et per eundem modum afficiunt, differunt autem, quod pestilentum contagio longe promptior est, et celerrimae susceptionis; tum vero et fomi— tem quoque relinquit, et ad distans sese etiam extendit, item et aut omnes, aut majorem partem eorum perdit, ad quos pertin— git. Saeviora quoque sunt et reliqua accidentia, nam et virtus velocissime et multa exsolvitur, et perturbatio quae interna est, longe major sentitur: nonnullae quoque sunt, quae per interna ar— dentissimam febrem apportant, tametsi reliquae, et illae etiam mox, lenes apparent pro natura totius generis: vigiliae ut pluri— mum infectos tentant, quandoque sopore commistae: pulsus et in his, quales in aliis percipiuntur, rariores, et humiliores, quam aegritudo videatur poscere: urinae conturbatae, aut albae, aut, etiam similes sanis: egestiones corruptae, liquidae, foetentes: in quibusdam bubones, aut parotides, aut alii abscessus apparent: maculae aut nullae, aut rarius in iis visae, quod alioquin mirum est, quum materia harum febrium sit longe subtilior. Sunt et harum differentiae inter se quaedam: aliae extrinsecus in nos accedunt, praecipue ab aere, qui quum corruptus est, et semi— naria statim in nos transfert, tum nihil mortalibus miserabilius potest accidere; verum rarissime contingit, ut ex aeris corrup— tione pestilentia contingat: aliae ab ipso quidem originem tra— hunt, sed non statim ab eo seminaria recipiunt, sed aut vapo— res, aut consimiles quosdam affectus, et dispositiones, a quibus 112