110 DE CONTAGIOSIS MORBIS alias, quibus plebs caret: ab ea vero quae dependet ex aere, minus defendi possunt nobiles quam plebs, quoniam ea, quum com— munis omnibus sit, magis eos occupat qui delicatiores sunt, et minus robusti, quique et plus habent sanguinis, et humidiores sunt, quales sunt nobiles propter luxum et vitae quietem: plebs autem et robustior est, et siccior, utpote fatigata magis et vic— tus parcioris. Ita igitur se habent lenticulares febres, et ex his causis fiunt. Nunec de vere pestiferis dicamus.