108 DE CONTAGIOSIS MORBIS bat, quoniam magnum quidem stimulum arguebat, et naturam maxime cogi ad expellendum qua poterat, contrarium, quod in majoribus venis inerat: sed ea via non erat idonea ad expel— lenda seminaria contagionis, quae maxime in minoribus venis sedem habebant, utpote quae extrinsecus accessissent. Simi— liter nec multum proderat ventris dejectio, quoniam corrupta quidem materia expurgabatur, seminaria autem non: quare ex omnibus convenientior erat, quae per cutim expulsio fiebat, pri— mum quidem per maculas facta, mox et per sudorem, propter quod et multi visi sunt evasisse, quibus largus sudor superve— nisset; per has enim vias magna pars seminariorum una cum subtili parte sanguinis excernebatur. Detinebatur autem interdum urina, sive quod absumeretur aquositas, sive quod alio verteretur, ut in maculas, vel sudorem, sive quod redundantia nimia humorum, aut crassities vias obstrueret, sive deficeret virtus, propter quod pessimum erat signum. Pueros autem, et juvenes carpit magis ea contagio, quod in iis plus adsit sanguinis, et humidioris, ad quem habet analogiam: tum vero et ii foramina magis aperta habent, et calidiores sunt, unde attraetio fit major, tum per venas, tum per anhelitum, propter quam causam et, qui negotiabantur magis, magis etiam carpebantur, minus autem otiosi, et frigidi, et sicci natura, quale fere est senum et Judaeorum genus: mu— lieres vero frigidae et ipsae sunt, et densioris carnis. Porro nobiles magis quam plebs hac tanguntur labe, contra vero pestilentia magis plebs quam nobiles, quoniam pestilentia potissimum in contagione unius ad alium versatur, minus vitio aeris, haec autem infectio magis vitio quam transitu unius in alium: ab ea igitur contagione, quae ab uno in alium transit, magis cavere nobiles possunt propter divitias, et commoditates