106 DE CONTAGIOSIS MORBIS et in summa quae a natura vaporum non multum remota sint, acria tamen, quantum sufficit ejusmodi contagionem inferre. Consimilem ergo infectionem in aere primum fuisse censendum est, quae mox in nos ingesta tale febrium genus attulerit, quae tametsi pestilentes verae non sunt, in limine tamen earum viden— tur esse. Analogia vero ejus contagionis ad sanguinem prae— cipue esse constat, quod et maculae illae quae expelli consue— vere demonstrant: omnes enim rubentes sunt principii colo— rem et rationem retinentes: qua de causa et magna etiam et late fusa est putrefaetio propter humiditatem, et fluxibilitatem san— guinis: eadem de causa et lenior etiamnum est haec, quam pesti— lentes aliae; non potest tamen non morosa sentiri, facta magna introrsum evaporatione pravae putredinis: propter quod et lassitudo quoque sentitur, et mens non constat, et caput gra— vat, et oculi rubent: quae evaporatio, quoniam lenis est et tractabilis, rarissime solet phrenesim facere, quod multi medi— eorum timere solent, videntes delirium fieri. Porro nec mirum est, si egestiones corruptae, liquidaeque apparent, tam larga quum putrefactio fiat; unde et malum erat signum, si assumpto levi pharmaco ingens dejectio secuta fuisset, praesertim primis diebus, signum enim erat valde amplam esse corruptionem. Somnus autem iis multus obrepebat, quibus pituitosior erat sanguis, vigiliae vero, quibus biliosior. Maculae autem appare— bant in cute, natura foras pellente, quam poterat, partem infec— tionis; nam et modo per sanguinis fluxum e naribus, modo per sudorem, modo per alvi dejectionem exonerabatur, sed salu— brior erat, quae per ejusmodi maculas tentabatur expulsio, prop— ter quod multi eorum evadebant, quibus large fiebat ea: multi vero peribant, quibus rarae et sparsae erumpebant maculae, aut, ubi erupissent, delitescebant: significabat enim aut naturam non esse potentem, aut materiam male obedientem, quae aut expelli non posset, aut retrocederet, natura tentante aliam expul— sionem. Sanguinis vero effluxio per nares nullos pene leva—