CAPuUT VII DE CAUSIS Haec quidem in propatulo erant, et ante oculos: quibus autem de causis, et quomodo evenissent, magna inter medicos dis— crepantia, magna.altercatio erat, variis varia existimantibus: alii adustionem et acuitatem in causa ponebant, alii plenitudi— nem, alii intranspirationem corporum, alii occultam proprieta— tem: quare et quisque pro existimatione sua auxilia afferebat non sine artis ludibrio, quod vulgares non lateret tanta dissen— sic. Quoniam autem vagantes erant eae febres, et multis uno tempore communes, communem quoque causam tum habuisse censendum est, praecipue autem contractam ab aere: quod satis rationabile apparet, quando anno 1528 praecedente hyeme austrina, pluviosa, vere quidem multa flumina inundavere, apud nos quidem Athesis, et Padus, apud alios alia: fuere pariter et caligines quaedam, quibus arborum germina, olearum praesertim quam plurima aruere: quibus de causis et principium his febribus datum credendum est: quae vero sparsae nunc apparent, cau— sam particularem in nobis habent, in quibus primae fiunt, et consimilem putrefactionem acquirunt, qualis illa fuit quae pri— mum ceommunem multis originem ab aere traxit. Quoniam autem contagio haec per comparationem ad vere pestilentes, satis mitis apparet, nec celeriter contrahi solet, nec fomitem relinquit, nec ad distans protenditur, sed tarde et per tracta— tionem solam, censendum est seminaria ipsius non esse admo— dum acria, nec fortem illam elaboratamque mistionem habere, sed magis apta esse ut et alterentur facilius, et non aggluti— nentur, quemadmodum alia solent, quae fomitem relinquunt, 104