102 DE CONTAGIOSIS MORBIS nam, quamquam calor mitis pro natura e) usmodi febrium sentie— batur, interne tamen perturbatio quaedam percipiebatur, tum et fractio in toto corpore, lassitudoque more fatigati, decubitus erat supinus, caput gravescebat, sensus hebetes erant, et mens magna ex parte, post quartum aut septimum non constabat, oculi rubescebant, verba multa dicebantur; urinae primum exal— bidae ut plurimum cernebantur, plenae tamen, mox rubentes et confusae, aut similes vino granatorum, pulsus rarus, et humilis, qualem diximus, excrementa corrupta, foetentia; circa quartum et septimum in brachiis, dorso et pectore maculae rubentes, saepe et puniceae erumpebant punecturis pulicum similes, saepe majores, imitatae lenticulas, unde et nomen indi— tum est; sitis autem aut nulla, aut parva aderat, sordescebat tamen lingua, somnolentia quibusdam aderat, quibusdam et vigiliae, interdum in eodem utrunque per vices; status aliis ad septimum aliis ad quartum decimum, aliis et ultra; urina qui— busdam detinebatur, quod pessimum signum erat. Ea febre mulieres paucae, senes paucissimi, Judaei fere nulli deperiere, juvenes et pueri multi, et ii quidem nobiles, contrario modo ac pestilentes verae consuevere; quae quum vulgum praecipue capiant, tum hae febres maxime in nobiles grassari visae sunt. Perituros sua signa praecedebant, sicuti et evasuros; mala erant si statim aeger virtute defici se sensisset, si assumpto levi pharmaco ingens alvi dejectio secuta fuisset, si facta crisi non accessisset allevatio; nam vidimus, quibus librae tres sanguinis erupissent e naribus, paulo post tamen obiisse: malum item, si urinae detinebantur, si lenticulae delituissent, si aegre erupis— sent, si lividae fuissent, et valde puniceae: quod si aut omnia, aut plura ex his accessissent, certissima sequebatur mors, evasio vero, si contraria aut omnia, aut plura apparuissent.