CAPUT VI »E FEBRE QUAM LENTICULAS VEL PUNCTICULAS, VOCANT Sunt et aliae febres, quae mediae quodammodo sunt inter vere pestilentes et non pestilentes, quoniam ab iis multi quidem pereunt, multi etiam evadunt: contagiosae autem sunt, et idcirco naturam pestilentum sapiunt, appellari autem solent malignae magis quam pestilentes: quales illae fuere, quae annis 1505 et 1528 in Italia primum apparuere, aetate nostra non prius notae, certis vero regionibus familiares, ut Cypro, et vicinis insulis, majoribus etiam nostris cognitae, vulgus lenticulas, aut puncti— culas appellat, quod maculas proferant lenticulis, aut puncturis pulicum similes, quidam mutatis literis peticulas dicunt; de quibus diligenter agendum videtur, quod et nunc quoque crebro visantur, modo communes multis, modo quibusdam particulatim contingentes: visi etiam sunt, qui ex Italia in alias regiones profecti, ubi nullae essent ejusmodi febres, ex iis tamen perierint, quasi secum infectionem detulerint, quod clarissimo et doctis— simo Viro Andreae Naugerio Oratori pro Illustrissima Venetorum Republica apud Regem Gallorum annis superioribus contigit. Ex hac enim labe interiit in ea provincia, in qua ne nomine quidem nota erat aegritudo ejusmodi, vir ejus doctrinae et ingenii, ut nulla major literarum jaectura sit facta jam multis annis. Contagiosa igitur est et haec febris, sed non celeriter, nec fomite, et ad distans, sed tantum per tractationem infirmi; per initia autem quum febres omnes pestilentes placidae sint et mites, tum haec adeo placide invadit, ut vix admittere medi— cum aegri velint, unde et medicorum multi primum decepti sunt, expectantes resolutionem morbi paulo post, nec quicquam contra parantes: mox vero signa malignae febris aperiebantur: 100