CAPUT V DE EPHEMERA PESTILENTI IN BRITANNIA In Britiannia insula, quae nunc Anglia vocatur, genus est pes« tilentis febris et contagiosae, quae ad ephemeras referenda vide— tur, quod die una aut hominem perdit, aut liberat: est autem non contagiosa solum de uno in alium, sed et vagatur etiam de civitate in civitatem, non tantum per eam insulam, in qua fere una videri solet, saepe et ad vicinos Belgas deferri visa est. Quapropter et vitio aeris praecipue enasci censendum est: cur autem in ea insula praecipue oboriatur, universalis. quidem causa est analogia ejus aeris, particulatim vero, in quo ea con— sistat analogia, difficile certe est nosse: quanquam sunt qui dicant id e soli ratione contingere, quod maxime gypseum est, unde et Albion olim appellatam fuisse volunt: certis igitur constitutionibus humidis vapores e solo illo accidit elevari sub— tilissimos quidem, corruptos tamen, qui et subtilem etiam infe— runt contagionem, cujus analogia est vel ad spiritus, vel ad tenuem spumam quae sanguini supernatat. / Quaecunque autem causa sit, constat analogiam ejus contagionis esse ad subtile sanguinis, propter quod die una aut finitur aegritudo, aut aeger: ut plurimum autem finitur aegritudo per sudorem, unde et febrem etiam sudorem appellant incolae: nullis vero aliis medi— camentis utuntur adversus ipsam, quam expectatione sudoris, nam quibus advenit, omnes fere evadunt, quibus autem reti— netur, maxima pars perit: quare cura omni et diligentia procu— rant, ne impediatur sudor, quod vel facillime accidit, si tantum aeger situm atque aecubitum mutet: qua de causa jubent medici, ut aeger integra die una situm non mutet: quam molestiam qui ferre possunt, mercedem laboris recipiunt, et evadunt; qui 96