94 DE CONTAGIOSIS MORBIS quod pulsus parvus sit, et rarus, et anhelitus longior, et angustior, constrictio vero seu expiratio velocior quam dilatatio et inspira«— tio: quod et in pulsibus etiam venenatorum contingit, ut saepe vidimus. Urinae autem ut plurimum subjugalium similes sunt propter multam et diversorum ebullitionem, quod si humor crudior fuerit, albida saepe urina fit, et subtilis, si vero sanguinis excrementa redundent, rubra exit, et confusa propter ebullitio— nem, quae si subadusta et subtilia fuerint, aut tenui melancholiae admista, similem vino granatorum urinam faciunt. Sed jam particulares febres prosequamur.