92 DE CONTAGIOSIS MORBIS Quod igitur per initia mites appareant hae febres, nihil mi— rum videri debet, quum toto genere, et in toto processu lenes plurimum sint: causam aliqui reddunt, quod nec nos tangen— tes ardorem febris sentiamus, nec aeger ipse, nos quidem, quia febris haec extrorsum quieta est, introrsum turbans, aeger vero neque ipse sentit, quoniam hecticam febrem patitur, de quo supra dictum satis fuit. Nos e nostris principiis ceausam inde esse arbitramur, quod profunda admodum sit putrefactio, in qua acrimonia omnis multum obtunditur et hebescit, humido multo simul evaporante, et lentore tanto facto : in febribus autem, quae in sicco consistunt, quales sunt cholericae, acrimonia et fervor sentitur, membra exuruntur, sitis vexat, ariditas lin— guae fit, quoniam igneum est quod evaporat, et siccum; propter quod nec contagionem facit, quoniam non agglutinatur, quam— quam magnae actionis sit: est fortasse et alia concausa, cur peste laborantes febrem non sentiant, quod sensus illis magno— pere obtusi sunt, obsepti tanta putredine, in qua virtutes non solum dissolvuntur, sed nec transmittuntur ad sensitiva mem— bra. Quod vero pulsus parvi sint, et rariores, rursus causam assignant alii, quod pestilentes hectici fiant, quare, quum nec caliditatem novam percipiant, pariter nec nova eventatione indigent, unde et pulsus non valde diversi sunt a seipsis sanis existentibus. Nos, si licet, aliam causam assignamus, illud praenotantes, quod natura semper illud eligit, quod aut melius est, aut minus malum, ut in iis diximus, quae de sympathiis tractata sunt: sicut igitur oblato foetore aliquo a natura sit, ut vix anhelemus, vix halitum per nares trahamus, quasi sic minus aperiatur aditus foetori, ita lata ingenti atque abominabili putrefactione, seu exhalatione ad cor, vix audet natura ipsum dilatare, vix venas tollere, quo minus via putredini aperiatur: quare tantum tollit, quantum vix satis est vitae, et eventationi cordis: propter