90 DE CONTAGIOSIS MORBIS signum, quod quoniam non semper datur videre posse, alia signa attendenda sunt: commune autem est omnibus fere, per initia, omnia videri valde placida, ita ut vix febrire existime— tur, qui nihilominus latentem pestem concepit: pulsus uri— naeque id attestantur, sed ita tamen ut peritum non lateant: per processum porfo, tametsi sua sunt augmenta,' tota tamen per se febris placida videtur, et lenis: calor tactu mordax non est, introrsum vero morosus magis, quam acris percipitur, quippe interrogati, qui aegrotant, num febriant, non febrire se dicunt, sed tamen in angustia quadam versari: decubitus supinus est, dorsum perinde ac verberati, anhelitus solito longior, pulsus non citatus, non altus, sed pressus magis, et vix audens se at— tollere; haec ergo signa per primos morbi processus apparent, quae quum vides, tum ad alios spectato quos febres tenent, ac quum multos emori vides e consimili morbo, tunc time pesti— lentem inesse febrem, cui astas: in dies autem certiora se osten— dent signa, nam vel maculae in cute apparebunt, vel abscessus circa emunetoria vocata: oculi ad haec subrubent, et vacillant, anhelitus extraneo quodam foetore gravis est, quo solo signo periti saepe pestilentem febrem deprehendunt, verba saepe di— cuntur multa, et interdum incomposita, caput gravescit, et modo vigiliae, modo somnus nimius aegrum tenet. Hypochondria tenduntur, egestiones liquidae sunt, corruptae, longinquae a forma faecum et humorum, foetentes, urinae aut subjugalium similes, aut quasi vinum granatorum, aut tenues crudae, aut con— fusae, rubrae, quandoque et similes sanis sunt: lingua sordescit, virtus omnis labat, et fatiscit: mala autem signa sunt, deli— rium perseverans, urinae detentio, fluxus sanguinis narium, ad quem levatio nulla consequitur, ventris dejectio multa per initia oborta, vel e levi pharmaco facta, apparitio macularum, et abscessuum, ac subita mox delitescentia. : First ed. augumenta; this form occurred in Dies Critfici 15; text of 1554 augumenta; Meunier (unnecessarily) argumenta, but does not translate the clause jamefsc& . . . £ota.