CAPUT IV DE DIFFERENTIIS PESTILENTUM FEBRIUM ET ACCIDENTIBUS EARUM Pestilentum vero febrium, aliae extrinsecus in nos veniunt, aliae in nobis primo fiunt: aliae omnes perdunt, aliae majorem partem, aliae multos solum. Diversa porro est earum analogia, et admiranda: quaedam ad sanguinem praecipue analogae sunt, quaedam ad choleram, quaedam et ad humores alios, aliae promiscue ad omnes, et aliae ad spiritus solos, aut ad ipsos maxime: et quaedam citissime perdunt, quaedam serius. Extrinsecus veniunt, quorum seminaria prius concepta sunt aut in aere, aut terra, et aliis: oportet autem et ea prius cor— rupta fuisse, si proprie contagio dicenda est, dico autem semi— naria, non vapores simplices, multum enim differt (ut diximus) inter seminaria et vapores. In nobis autem primo fiunt, quae e communibus quidem causis cum aliis originem habent, ut plen— itudine, obstructionibus, et humorum malitia: verum putre— faectio et sordida est et conclusa, ejusmodi autem, ut in ea sem— inaria fiant contagionis perniciosae; nihil enim prohibet saepe talem in aliquo primo fieri, mox ab illo in alios importari. Omnes autem perdunt, quae ad spiritus et spiritualia analogiam habent, maxime quae extrinsecus veniunt per anhelitum attractae con— tages: majorem vero partem perimunt, quae ad acutos humores analogae sunt, praesertim si et ipsae extrinsecus apportentur; multos autem solum, quae ad crassiores humores rationem habent; quo autem modo, et quibus de causis diversae sint analogiae earum, supra quidem demonstratum universaliter fuit, quare nunc non aliter repetendum erit. Sed jam de accidentibus earum dicatur, quatenus signa et notitia earum haberi possint: primum ergo, quod per se has febres sequitur, est esse contagiosas, quod et maximum est earum 88