86 *8/— DE CONTAGIOSIS MORBIS assignans humiditatem contractam et praeparantem. Differunt praeterea hae febres ab aliis putridis in accidentibus propriis: ad has enim sequitur esse contagiosas ad alium, eujus causa assignari non aliter potest, quam per rationem seminari— orum, quae ad alium delata tale in secundo faciunt quale in primo fuit: quod si pestilens aliqua febris primo in nobis fiat, nunquam tamen esse pestilentem dicimus, nisi tum, quum semi— naria contagionis jam faeta sunt: quare aeque est factam esse febrem ex seminariis, et aptam esse ex iis fieri, atque ea per se includere. Si igitur licet pestilentem febrem diffinire, dicemus esse febrem sordidae, et profundae putrefactionis, includentem seminaria acustissimae contagionis per se, propter quod et lethalis est, et ad alium contagiosa: atque haec per se ratio est pestilentis febris, non autem quod vel cor, vel contenta in eo putrescant: nihil quidem prohibet et ad illa putrefactionem deferri, praesertim si analogia ad illa sit, sed sive hoc sit, sive non, ratio non est haec pestis, sed forte ratio vehementioris pestis, et citius interficientis: quod autem per se est, et (ut aiunt) formale, est esse febrem per se includentem seminaria contagionis lethalis: propter quam causam, quae e venenis fiunt febres, lethales quidem sunt sed non pestilentes, quoniam contagiosae non sunt ; carent enim eo quod formale est, et per se ratio pestilentiae.