82 DE CONTAGIOSIS MORBIS autem facit ingens putrefactio per corpus reliquum: cur ergo prius non sentitur, quam hectica facta sit? " Postremo et mirum illud videtur in his febribus putrescere cor, aut et contenta; statim enim videretur animal perire, quoniam nec erysipelata tolerare potest delicatissimum membrum: non perire autem hominem statim manifestum est, sed majorem partem peste affectorum ultra quartum et septimum vivere, quinimo et mul— tos evadere, quod certe fieri posse non videtur, si febris jam hectica confirmata est. Praeterea cur et aliae hecticae non sunt pestilentes, quando febris confirmata est in corde? et si vapores putridi circa cor ad id venerunt, ut possint facere hecticam et confirmatam caliditatem in corde, videntur etiam posse et pu— trefactionem facere aut in ipso aut in contentis saltem: quod si fit, necessario perire oportere pestilentes omnes videtur. Atque haec sunt, quae dubitationem faciunt circa positionem hane: quare non tacebo quae ego prius conceperam, paratus opinionem mutare, si minus satisfacere videbuntur. Inhaerendo igitur fundamentis illis, quae circa contagionum naturam jacta sunt, dico pestilentes febres ab aliis putridis dif— ferre in multis: primum in principio agente, deinde et in materia seu modo putrefaectionis, ac demum in aeccidentibus propriis quae sequuntur: quippe in aliis putridis principia et causae pu— trefactionis sunt aut obstructio, aut plenitudo, aut malitia hu— morum in quantitate, vel qualitate: voco autem principia haec agendi, quia causae sunt cur a caliditate loci putrefactio fiat: in pestilentibus autem febribus nullum horum per se causa est, et principium putrefactionis; possunt enim esse in aliquo men— surate humores, potest abesse omnis obstructio, omnis pleni— tudo, pestilentia tamen ab alio concipi: oportet igitur esse aliud principium per se ejus contagis. Nihil quidem prohibet quan— doque et has dispositiones adesse, sed accidunt quidem quan— tum ad id quod per se agit; aeque enim putrefactio fit, sive