S0 DE CONTAGIOSIS MORBIS : pliciter putridas, sed pestilentes hecticas, et putridas: veneno«— sitatem autem earum non aliud essä, quam gradum putrefac— tionis largioris circa cor. Atque haec fere sunt, quae ego scripta vidi: quae, si bene considerentur, non parvas habent difficultates, ac primum, quod progressus hic non declarat, cur pestilentes febres contagiosae sint, quod peculiare quiddam et prcprium videtur cum ipsis jungi. " Praeterea, si quaeratur cur in iis putrefactio sit in corde, aut contentis, dicere quidem videntur causam esse, quod ingens et larga quaedam fit putrefactio, per quam accidit et cor aut contenta infici. ^ Si vero rursus quaeratur, cur fiat ingens illa pu— trefactio, contingere dicunt ex praeparatione, hoc est nimia humiditate, quae vel intrinseca est, vel extrinsecus accedit: quod certe non minorem habet difficultatem, nam primo mirum videtur in decem millibus hominum, qui in pestilentia pereunt, eam esse praeparationem in omnibus, praesertim quod videmus innumeros exaetissime sanos existentes, et nullo vitio humorum depravatos, concipere tamen contagionem illam ex sola conver— satione cum pestilentia affecto, aut ex illius vestibus: quidnam igitur in hoc fecit illam ingentem putrefactionem, quum nec ob— structiones fecerint, nec humiditas aut propria, aut ab aere ac— quisita? quare aliquod aliud principium assignari necesse est, quod in causa sit. Oportebat praeterea declarari, qualisnam esset ea ingens putrefactio, num quantitate ingens et mole, an gradu actionis; nam si actione ingens, cur ardentissimae cau— sones, et furentes, non tamen pestilentes sunt? quinimo nec illae, quae ex aeruginosa cholera sunt: si vero quantitate ingens est, quae necessitas erat ponere cor ipsum putrefieri? poterat enim sufficere quantitas illa ingens putrefactionis. Ad haec et illud dubium est, si adeo ingens est putrefactio, cur non sentiat aeger se febrire, quum aliae alioquin minoris putrefactionis in— flammationem inducant? nec recurri ad hecticam posse videtur, quando multo ante, quam hectica fiat, putrefactio illa ingens fit, imo causa cur hectica fiat est putrefactio circa cor, illam