78 DE CONTAGIOSIS MORBIS licet, Galeni anima migrasse videtur, subtiliter quidem multa disseruit pro Galeni placitis, quantum quidem videre potui ex seriptis quibusdam, quae sub eo ordinariam Medicinae Patavii legente ab auditoribus notata, et litteris mandata fuere: quae, quum forte ad manus nostras tum pervenissent, quum et ipse de hisce febribus scriberem, suspensum me admodum red— didere, quum ego alia via forte fortuna incederem, nam si incep— tis nostris persistere voluissem, non solum timor oboriebatur, quomodo mihi ipse confiderem devianti ab eorum ecalle, sed et rem valde arrogantem videbar aggredi, qui et a primo Galeno, et a secundo dissentire auderem: quocirca, quum quasi decrevis— sem retraetare quaecunque de ea materia scripsissem, rem tamen eum quibusdam amicis communicavi, qui ingenue con— sulentes persuaserunt, quae ego jam scripsissem, tametsi vider— entur novo calle procedere, emittenda tamen esse non per asser— tionem aliquam, sed uti problemata magis. Quae igitur Montan— us noster ex Galeni placitis tradit, haec fere sunt. Febres, quae pestiferae vocantur, differre ab aliis, quae in putrefactione consistunt quod pestilentum putrefaetio vel in substantia cordis sit, vel in contentis: in aliis vero jam nec putrefactam esse cordis substantiam, nec contenta: transmitti quidem ad cor vapores putridos, atque accendere tum cor, tum contenta, putrefacere autem non, quod si eo veniant, ut putrefaciant, jam febrem pestilentem esse: porro pestilentem omnem febrem hecticam etiam esse, si quidem facta putre— factione in corde aut contentis fieri non posse, ut jam confir— mata non sit; atque hinc illa contingere, quae in pestiferis appa— rent febribus, non sentire scilicet aegrum se febrire, pulsus non magnos, non citatos percipi, maximam mortalium partem perire: convenire autem pestilentes febres partim cum putridis, partim cum hecticis; cum putridis quidem, quia omnino febres hae & putredine pendent, cum hecticis vero, quia jam confirmata sit febris: verum neque simpliciter hecticas dici debere, nec sim—