CAPUT III DE PESTILENTIBUS FEBRIBUS Nunc de pestilentibus vocatis prosequamur, quarum aliae ut plurimum perdunt, vere pestilentes vocatae, aliae multos solum perdunt, malignae appellatae, communi autem vocabulo omnes pestilentes nuncupari solent: de quibus aecuratissime perqui— rendum est, omnes enim peculiarem quandam et rationem, et curationem habere existimant, quae autem peculiaris ratio sit nondum plane assignatum' video: quidam brevi sese ab haec dificultate explicantes ad occultas proprietates recurrunt, de quo multa in superioribus dicta sunt, quae hic non aliter repe— tentur? tanquam nihil dicentibus, et docentibus, qui difficultates propositas per ignota solvere student. Galenus vero interdum videtur dicere pestilentes febres habere quandam venenositatem, et per hoc differre ab aliis: interdum peculiare iis inesse, ut putrefactio circa cor sit, quan— doque in substantia ejus, quandoque in contentis: de quo rec— tum est rationem habere, nam quid sit venenositas illa, non declarat Galenus et utrum veram. venenositatem intelligat, an magis assimilationem quandam interficiendi. Quod si veram venenositatem intelligit, oportebat dicere, in quo consisteret: venena enim aut per materiales qualitates, aut per spirituales necant: quod vero dicit peculiare esse his febribus, ut aut cordis substantiam putrefaciant aut contenta, rursus dubitationem non parvam habet. Qua de re Montanus civis noster primarius jam et nunquam satis laudatus in re medica, et in quem, si Pythagorice loqui :'The text of 1554 reads assignare (for assignari?). First ed. assignatum evidently correct. ? First ed. and text of 1554 repefentur: Meunier, repetantur. 76