T£! DE CONTAGIOSIS MORBIS apparere solent primum quidem sparsae quaedam ceu maculae rubentes, mox manifestius in pustulas concrescunt interdum humidiores, et varis similes, interdum sicciores, et similes iis exanthematibus, quae ex ealore solent pueris evenire, quas vulgus suffersuras vocat: utraeque mox tenui quadam pituita et sanie replentur, ac per ipsas solvitur aegritudo, facillime qui— dem pueris, difficilius autem grandioribus: propter quod matres optare solent febres hasce filiis advenire, quum tenera in aetate sunt. Contagiosae igitur sunt, quoniam quod exhalat in putre— factione lentum admodum est, et seminarium contagionis in alterum, eo paeto quo in aliis fieri diximus; majori autem ex parte salubres sunt: quoniam ebullitio haec purificatio quaedam sanguinis est: neque enim contemnendi sunt qui dicunt infec— tionem a sanguine menstruo contraetam in utero matris secerni per ejusmodi ebullitionem et putrefactionem ejus, ac sic defae— cari sanguinem per quandam quasi crisim a natura factam: propter quam causam omnes fere hunc affectum patimur, quo— niam omnes eam infectionem menstrualem deferimus a ventre matris: qua de causa non perdit ut plurimum febris haec per se sed purgat magis. Pueris vero benignior est quam adultis, quoniam, si qui per aetatem teneram eam sanguinis infectionem non expurgant, signum est esse male idoneam separari: quare mox, quum in grandiori aetate fit separatio illa, contingit quidem vi multa, et affligit magis, minus autem, quum mollior est sanguis, et aptior ut separetur ab eo labes illa. / Ob id etiam, quum semel accessit, non reverti praeterea solet, quoniam secreta jam sit infectio: visa tamen quandoque fuit bis accessisse, quibus scilicet prius non exacte secreta fuisset. Si igitur sanguis pituitosior sit, pustulae variformes fiunt albae, rotundae, mucore quodam plenae: si vero biliosior extiterit, pustulae sicciores erumpunt: analogia autem ejus contagionis ad eam sanguinis superfluitatem est, quae e menstruo sanguine contracta fuit: quare ad eos solum analoga est haec infectio, quibus purificatio sanguinis non est facta, propter quod nec omnes inficit, nec humores omnes. Nec plura de his dicantur.