CAPUT II DE VARIOLIS ET MORBILLIS Ergo de iis contagiosis primo est agendum quae tametsi contagiosae sunt, pestilentes tamen non appellantur, quod ma— jori ex parte salubres sint: tales autem videntur illae, quas, qui Arabum libros transtulere, Variolas, et Morbillos vocant, per variolas intelligentes eas quas et vulgus varolas vocat ex similitudine, arbitror, pustularum qui vari dicuntur, per mor— billos autem eas, quas vulgus fersas nuncupat, a fervore for— tasse dictas: de iis autem Graeci non videntur sub alio egisse nomine, quam exanthematum, quod nomen et varium etiam apud ipsos reperitur. / Contingit igitur ejusmodi febres praecipue pueris, raro viris, rarissime senibus: videntur autem et omnibus semel in vita aut accidere, aut aptae esse quae accidant, nisi praecox mors hominem tollat: non facile autem dignoscuntur adesse, priusquam pustulae ipsae malum prodant, signa tamen quaedam praecedunt, ex quibus suspicio esse potest ejusmodi affuturam febrem. Ac primum, quum vides populariter quod— ammodo vagari genus id febrium, puer autem est qui febrit, tum suspicari potes communi illo teneri morbo, necessarium tamen non est, quare et alia signa spectato, si conversatus est cum alio affecto, si lucent oculi, si dorsum confractum' sentitur, si facies rubet, febris autem continenter affligit, morosa quidem magis quam mordax: haec enim primum indicia apparent: tum interroga, num alias senserit ejusmodi febrem, quae solet exan— themata illa apportare, raro enim fit, ut, qui semel affectus fuit denuo etiam patiatur: tum vide, si quid a natura ad cutim pellitur, nam ut plurimum ecirca quartum diem, aut paulo post : Confractum, First ed. and 1554; contractum, Meunier. 72