LIBER II . DE CONTAGIOSIS MORBIS CAPUT I DE FEBRIBUS CONTAGIO$SIS Ad haec consequens esse videtur, ut de singulis contagiosis mor— bis, qui nobis cogniti sunt, agamus, qui sint, et quibus de causis fiant, et quomodo differant inter se, ab iis incipientes, quorum cognitio necessaria magis videtur: tales autem sunt, febres quae in contagione consistunt, de quibus tanto accuratius est agen— dum, quanto plures earum novae inusitataeque annis nostris ap— paruere. In universum autem de omnibus pauca quidem a major— ibus nostris pro tanto negotio litteris mandata sunt. / Quid autem simpliciter sit febris, et quomodo fiat, in praesentarium' nobis est supponendum. i Contagiosae autem vocantur, non quaecunque vicinum et con— tiguum humorem possunt inficere, sed illae solum quae in alium consimilem inferre infectionem valent, et dicta seminaria conta— gionis per se includunt. / Earum vero, quae contagiosae dicuntur aliae pestilentes vocantur, aliae non pestilentes: et pestilentum quaedam simpliciter pestilentes sunt, quaedam malignae tantum appellantur, quasi mediae inter pestilentes, et non pestilentes: quippe contagiosarum febrium quaedam ut plurimum salubres sunt, quaedam ut plurimum perdentes, quaedam vero partim salubres, partim perdentes, a quibus multi quidem evadunt, multi vero pereunt, in dubio, qui plures sint: quales, quae len— ticulae dicuntur. : The reading praesenfiarum in the text of 1554, accepted by Meu— nier, is an impossible construction. I therefore read praesentarium. 7Q