68 DE CONTAGIONE Quin et cibi nonnulli sunt, quorum usus frequens nunc has, nunc illas infectiones producit, alii elephantiam, alii scabiem, alii carbunculos, alii alia. Interdum et animalia, quae sub terra degunt, solent nonnullas infectionum significare, quum multa eorum e latibulis et propriis laribus in apertum exeunt. Saepe exiguwus mus Augurium tfibi triste dabit, tellure sub ima Quem non ullus amor temuwt, sed in aera, apertum, Erupit scrobibus, vitaeque, atque iümmemor usus, Et parvos natos, et dulcia tecta reliquit. Ipsa etiam tellus ceu non ignara futuri, Quum tremit, atque intus gravida suspirat ab alvo, Signa dabit: tremuere urbes et vertice toto Formidavit Athos, timwtque sub aequore Nereus. Quippe crebri terrae motus et ipsi nuntiant contagiones futu— ras, quoniam exhalatio quae intus concluditur, non solum nox— ium quiddam acquirit, sed etiam gignitur ex ipsis maxime pu— trefactionibus, quae sub terra fiunt. Ad haec et cum vides carbunculos multos, et exanthemata, et bubones enasci, timere quodammodo potes. Praesentes vero contagiones indicant, eas quidem, quae extrinsecus veniunt, multitudo ejusdem morbi, tametsi non, quandocunque multi eodem laborant morbo, contagiosa est aegritudo: esse autem contagiosam cognosces et ex genere morbi, et ex iis, quae sequ— untur; eas vero quae primo in nobis fiunt, contagiosae ne sint, an non, cognosces similiter et ex genere morbi, et ex iis quae sequuntur. 8ed jam de contagione quid sit, et quo paeto fiat, et quibus principiis, et quae sint contagionum differentiae, et causae, tum et quae sint earum signa communia, in universum dictum hactenus satis sit.